Societas Classica Novae Angliae, vulgo Classical Association of New England (ergo CANE),[1] est societas rerum antiquarum peritorum, condita anno 1906. Sodales huius societatis sunt viri feminaeque docti Novae Angliae, magistri magistraeque apud universitates et scholas, discipuli omnium graduum, et alii qui res antiquas foveant. Fundatores societatis fuerunt "magistri linguae Graecae in universitatibus sollicitati studiorum fovendorum."[2] Primus inter eos fuit Georgius Eduinus Howes, professor in Collegio Gulielmo.? Howes primus scriba et praefectus aerarii societatis fuit, et magistratum tenebat usque ad annum 1920. Carolus D. Adams, professor in Collegio Dartmuthensi, fuit primus praeses.

Inter sodales societatis semper erant magistri non solum in universitatibus, sed etiam in scholis. Primo conventu septem viri docti tractatulos legebant, quorum tres erant professores universitatum, quattuor magistri scholarum.[3] Ab anno 1995, invicem magistri et professores praesides societatis creati sunt.[4] Societas conventum anniversarium in campis universitatum scholarumque per totam Novam Angliam tenet.

Societas Classica conventum anniversarium mense Martis tenet. Periodicum edit cuius titulus est New England Classical Journal, hoc est Diarium Classicum Novae Angliae. Typographeum societatis est CANE Press, quod libros in usu discipulorum magistrorumque edit. Aestate est Institutio Aestiva CANE, conventus per duas septimanas in quo habentur cursus scholastici de litteris Romanis et Graecis, de historia antiqua, de artibus, necnon disputationes publicae.

Bibliographia

recensere
  • Ambrose, Z. Philip. 2006. "Re-reading the Classicists: The First Meeting of the Classical Association of New England, April 6–7, 1906." NECJ 33(1,Feb.):1–8.
  • Wooley, Allan D., et Z. Philip Ambrose. 2006. CANE's Centennial History: A 100-Year Retrospective. Classical Association of New England.
  1. Hoc est nomen usitatum Latinum, secundum Ricardum Clairmont (per litteras), qui resolutiones Latinas diu in conventu anniversario legit.
  2. Hoc est, "concerned collegiate Hellenists," Wooley et Ambrose, p. 3.
  3. Wolley p. 30; Ambrose, p. 3, dicit inter hos, qui primo conventu praesint, dimidiam partem vel plures esse ludimagistros, pauciores professores universitatum.
  4. Vide Wooley et Ambrose, p. 30 et seq., ubi invenies nomina magistratuum societatis. Etiamsi hic mos praesidem creandi non sit lex, omnes, qui triumviri magistratorum nominandorum sint, eum bene sciunt.

Nexus Externi

recensere