Situs Hanford
Situs Hanford[1] est officina materiarum nuclearium a re publica Civitatum Foederatarum gesta, iuxta flumen Columbiam in civitate Vasingtonia sita. Pars Incepti Manhattensis anno 1943 in oppido Hanford constituta est. Situs erat Reactorii B, primi in orbe magni reactorii plutonii producendi. Plutonium hic creatum adhibitum est in prima bomba nucleari in experimentum Trinity displosa, atque in Fat Man bomba super Nagasakium in Iaponia displosa.
Inceptum inter Bellum frigidum auctus est ut novem reactoria nuclearia et quinque magni sitús plutonii producendi comprehendat, qui plutonium plerisque sexaginta milibus nuclearium Civitatum Foederatarum armorum fabricati sunt. Technologia nuclearis celeriter hoc tempore crescit, et eruditi Hanford nonnulla magna inventa perfecerunt. Primi autem rationes salutis protegendi et purgamenti amovendi nunc scimus non suffecisse, et scripta administratorum confirmaverunt opera Hanford non parvas materiarum radioactivarum quantitates in aëra et flumen Columbiam emisisse.
Notae
recensere- ↑ Anglice Hanford Site; seu Hanford Project (inceptum Hanford); Hanford Works (opera Hanford); Hanford Engineer Works, HEW (opera machinatorum Hanford); Hanford Nuclear Reservation, HNR (repositorium nucleare Hanford).
Bibliographia
recensere- Findlay, John M. et Bruce Hevly. Atomic Frontier Days: Hanford and the American West. Seattle: University of Washington Press, 2011.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad situm Hanford spectant. |
- Situs publicus Hanford Ministerii energiae.