Sir Elwoodin hiljaiset värit
Sir Elwoodin hiljaiset värit (fere 'Domini Elwood colores tranquilli' ) est grex musicus Finnicus prope Helsingiam oriundus, qui musicam rock canit colore plerumque submaesto.
De musica
recensereIpsi quidem se dicunt "jazz cellariam" vel "jazz ganeariam" canere, quod potius genium loci depingit quam genus musicae. Cantiones ad vulgarem formam rockicam factae non solum (quamquam plerumque) res cotidianas sicut amorem, exitus et exitia, vitam (sub)urbanam, senectutem, aleam vitae tractant sed etiam tamquam scaenicas animi affectiones imaginesque parvorum momentorum exponunt. In canendi actionibus, instrumenta musica saepe ita sunt inter se composita, ut impressiones acusticas dent quam maximas (quamquam nimirum electricis utuntur instrumentis).
Inter cantiones celeberrimas gregis numerantur
- Neiti Kevät (fere 'Dominula Verna'; 1992)
- Viimeisellä rannalla ( 'In extremo litore' ; 1993): Ultimi homines in litore nubem mortiferam opperiuntur ... puerulus lectorem nuntiorum TV flevisse vidit ante transmissionem interruptam ... vicinum vidit insanientem, et deum et diabolum accusantem ... suum quisque degit tempus, sine spe melioris. [Visificum infra]
- Älä mee ('Ne abieris' ; 1993): Iuvenis in ganea puellam rogat, ut adhuc paulisper remaneat: "Ne abieris!" [Specimen infra]
- Sua seuraan ( 'Te sequor' ; 1999).
Etiam ex aliorum cantionibus conversiones aliquot fecerunt, sicut
- Älä itke ( 'Ne fleveris' ; 1991 ; < Neil Young, Don't Cry No Tears)
- Kaduilla Kallion ( 'In viis Kallio' [Kallio ('Saxum') est regio urbis Helsingiae] ; 1995 ; < Tom Waits, In the Neighbourhood).
Plurimas cantiones quidem ipsi composuerunt. Cantiones, quippe quae Finnice tantum factae sint, inter nationes parum increbruerunt.
De grege
recensereGrex anno 1988 initium fecit canendi. Tribus annis post (nempe 1991) primum discum divulgaverunt. Anno 1993 tertium album disographicum in medium protulerunt, quod magnum successum gregi prosperavit. Anno 2004 Riku Järvinen, bassista et violinista, calamitate accepta vita defunctus est, quod gregem graviter inflixit. Post silentium trium annorum tamen iter suum musicum perrexerunt.
Usque ad hunc diem nescimus, quid nomen gregis sibi velit.
Gregales hodierni
recensere- Juha Lehti (ab 1988), conditor et auctor gregis, cantor, cithara, harmonica flatilis
- Juha "Junnu" Saaresaho (ab 1988), chordophona, harmonica diductilis, percussionalia, vox secunda
- Arttu Leskinen (ab 1989), percussionalia
- Jussi Virtanen (ab 1997, interdum etiam antea), cithara
- Pekka "Puppe" Luomanmäki (ab 2004), cithara bassa
Qui antea interfuerint
recensere- Pete Loikala (1988-1990), cithara bassa
- Jogi Kosonen (1991), trompeta
- Hansu Saarinen (1991-2003), saxophonum et "quidlibet usui erat"
- Riku Järvinen (1990-2004), cithara bassa, violina
Alba discographica
recensere- Varjoissa vapaan maailman ( 'In umbris mundi liberi', 1991)
- Yö tekee meistä varkaat ( 'Nox nos fures facit', 1992)
- Kymmenen tikkua laudalla ( 'Decem assulae in tabula', 1993)
- Puoli viisi aamulla ( 'Hora quarta et dimidia mane', 1995)
- Puunukke ( 'Pupa lignea', 1997)
- Pyhää kamaa ( 'Quisquiliae sacrae', 1999)
- Pohjoisesta tuulee taas ( 'A septentrione iterum ventus flat', 2001)
- 18. tammikuuta ('18 Ianuarii', 2003)
- Sattuman kauppa ('Res fortuita', 2007)
- Kaipuun vuosirenkaita (2LP/CD, 2010)
- Varjoissa vapaan maailman – 20 vuotta myöhemmin (live, CD+DVD, 2011)
- Torstai-ilta Tavastia-klubilla (live, 2013)
- Aamupäivän Errol Flynn (2020)