Sinulog est festum religiosum catholicum puero Iesu dicatum quod quotannis Caebuae, in urbe Insularum Philippinarum, tertio die dominico mensis Ianuarii culmen habet magna cum hominum frequentia ac celebritate. In sanctis missis consistit per multos dies continuos pluries in die celebrandis, in processionibus precatoriis per vias urbis necnon in mari per naviculas agendis, in pompa per horas diurnas in viis urbanis procedente curribusque multicoloribus atque gregibus saltatorum ornata, in certamine saltatorio quo saltatorum greges more ad festum Sinulog apto saltent; quae omnia faciem quoque mercatoriam ac periegeticam praebent. Accedunt spectacula pyrotechnica sumptuosa multitudinis congregatae oculos ad se noctu convertentia.

Mulier inter festum Sinulog saltans et Iesu infantis parvum simulacrum tenens

Festum Sinulog originem trahit ab adventu simulacri cuiusdam lignei Iesum infantem figurantis, quod a Ferdinando Magellano expeditionis Hispanicae duce in insulam Caebuam mense Aprili anni 1521 invectum est et reginae Amihan, regis loci uxori (quae postea ab Hispanis Ioanna vocata est), donatum. Cui simulacro, quod die 28 Aprilis anni 1565 a milite quodam ducis Michaelis López De Legazpi Caebuae in aedibus incendio -ut traditur- combustis intactum post Magellani mortem et eius nautarum profectionem iterum inventum est, facta miraculosa tribuuntur.

Vox Sinulog a vocabulo Caebuano sulog originem ducit (insertione litterarum "in" facta, ut in sermone Caebuano saepe fit), quod fluxum significat, cum saltationes inter festum Sinulog factae motum undifluum quasi aquae fluentis exhibeant.

Nexus externi

recensere