-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Simon et Garfunkel fuerunt bini cantores Americani: Paulus Simon, natus 13 Octobris 1941 Novarci Novae Caesareae, et Arthurus "Art" Garfunkel, natus 5 Novembris 1941 Queens in burgo Novi Eboraci. Quorum modus musicae musicam popularem, musicam vulgarem, musicam rock coniungit.

Simon et Garfunkel canunt.

Cursus musicus

recensere

Paulus et Arthurus anno 1953 in schola elementaria convenerunt. Ambo in eadem urbis Novi Eboraci regione plerumque a Iudaicis inculta, quae Horti Kewenses Montes appellatur, adoleverunt. Musicam facere coeperunt anno 1957 nomine "Tom and Jerry" et carmen admodum clarum confecerut "Hey, Schoolgirl." Anno 1965 plus innotuerunt carmine "The Sound of Silence." Carmina eorum sequentia erant "Homeward Bound" (1966) et "I am a Rock" (1966). Anno 1967 cecinerunt in The Graduate, pellicula populo gratissima. In numero horum carminum fuerunt "Mrs. Robinson" et "Scarborough Fair," balladum? Anglicum. Anno autem 1969 fecerunt album Bridge over Troubled Water, cui inerant carmina nota "The Boxer," "Cecilia," "El Condor Pasa," "Bridge over Troubled Water." Quod album etiam Praemium Grammophonicum optimi albi anni meruit. Anno 1970 Simon et Garfunkel discesserunt, sed rursum coniuncti sunt annis 1981 ad 1983 et 2003 ad 2004, et una apparuerunt etiam alias. Spectaculum eorum in Mediis Hortis Publicis Novi Eboraci anno 1981 fere 750 000 auditorum collegit.

Discographia

recensere
  • Wednesday Morning, 3 A.M. (1964)
  • Sounds of Silence (1966)
  • Parsley, Sage, Rosemary and Thyme (1966)
  • Bookends (1968)
  • Bridge over Troubled Water (1970)

Nexus externi

recensere