Simo[1] est commune Finnicum fere 3300 hominum (anno 2014) in Lapponia situm. Per commune fluit Simojoki amnis.

Statio ferriviaria communis Simonis hieme visa.
Situs Simonis communis.

Communia vicina sunt Ii, Kemi, Keminmaa, Ranua, Tervola. Quorum maximum numero incolarum est Kemi fere 22 100 hominum (anno 2014).

In insigne communis depinguntur quattuor caudae esocis in formam crucis positae.

Simo est etiam praenomen Finnicum masculinum.

ImaginesRecensere

NotaeRecensere