Ii (commune Finnicum)
Ii (Suecice: Ijo) est commune Finnicum circiter 9 700 hominum (anno 2014) in Uloa provincia situm.
Vicina Ii communis sunt municipia Pudasiarvi, Ranua, Simo atque Uloa urbs fere 194 000 hominum, quae est longe maxima urbs in septentrionali Finnia.
Origo nominis peculiaris Ii incerta est. Fortasse venit ex nomine Linguae Samicae Septentrionalis idja, quod noctem significat, aut fortasse ortum est ex aliqua lingua Germanica. In Uloa urbe est etiam regio nomine Yli-Ii, sive "Ii superior", quae usque ad annum 2013 commune proprium erat.
Imagines
recensere-
Iijoki amnis, qui per Ii fluit.
-
Statio ferriviaria Ii communis.
-
Curia urbana.
-
Bibliotheca