Sigillum cursuale[1] est signum, pistillo factum in pittacio cursuali, epistula, sarcina, charta cursuali, vel re simili, quod significat diem et tempus cum res diribitorio cursuali detur. Hodierna sigilla cursualia saepe cum oblitteratione vel necatore simul adhibentur ut pittacium cursuale indicet se adhibitum esse. Sigilla cursualia manu aut machinis adhiberi possunt. In Insula Hideaway Vanuatus, Diribitorium Subaquatile sigillo cursuali caelata utitur.[2] Studium sigillorum cursualium est pars philateliae marcophilia appellata.

USS Texas.
Pittacium Austriacum et sigillum cursuale.
Unum ex nonnullis sigillorum cursualium generibus in Pony Express mail repertis.
Sigillum cursuale magni momenti historici: bilinguale Moraviae provinciae Austriae, 1878.

Nexus interni

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad sigilla cursualia spectant.