Shway Yoe
Shway Yoe (verba Birmanica, scilicet "Aureus veridicus") est nomen pseudonymum sub quo publicati sunt Londinii annis 1881-1882 commentatiunculi nonnulli de Birmania in diurnario Saint James's Gazette, denique liber ethnographicus satis clarus The Burman, his life and notions ("Birmanus: vita et philosophia eius").
Auctor huius operis fuit re vera diurnarius et magister origine Scoticus, urbis Yangon Birmaniae eo tempore incola, cuius nomen verum fuit James George Scott. Identitate postremo ab omnibus cognito, Birmania Superiori a Britannis anno 1885 debellato, Scott ob scientiam profundam in hoc libro attestatam inter statores novae provinciae receptus est.
Bibliographia
recensere- J. G. Scott, The Burman: his life and notions cum praefatione John K. Musgrave. Novi Eboraci: Norton, 1963 Textus
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.