Aperire sectionem principem

Sextus Erucius Clarus (nescimus, quando natus sit, mortuus est Februario vel Marte 146) senator Romanus secundo saeculo fuit. Avus eius Gaius Septicius Clarus annis 117-119 praefectus praetorio erat.
Ipse circa annum 99 quaestor, tum tribunus plebis et praetor creatus est. Anno 116 bello Parthico expugnatione Ctesiphontis excellebat et idcirco a Traiano imperatore consulatu suffecto honoratus est. Antonino Pio regnante praefectus urbi Romae nominatus secundum consulatum ordinarium anno 146 gessit. Eodem anno mortuus est.
Gaius Erucius Clarus, consul anni 170 filius vel nepos eius fuit[1].

NotaeRecensere