Servius Cornelius Cn.f. Lentulus
Servius Cornelius Cn.f. Lentulus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 303 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
recensereCornelius anno 303 a.C.n. una cum Lucio Genucio Aventinensi consul electus est. Cives Romani in colonias Albam in Aequos et Soram in Samnitibus missi sunt. Arpinum et Trebula civitatem acceperunt. Frusinates parte agri cedere debuerunt, quod Hernicos concitavissent. Consules contra armatos in Umbria certaverunt[1].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita X 1
Antecessores: Publius Sempronius P.f. Sophus et Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio |
Consul 303 a.C.n. cum Lucio Genucio Aventinensi |
Successores: Marcus Livius Denter et Marcus Aemilius L.f.Paullus |