Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio
Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 299 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Familia
recenserePublius Sulpicius P.f. Saverrio, consul anni 280 a.C.n., eius filius fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 304 a.C.n. Sulpicius Saverrio consul una cum Publio Sempronio P.f. Sopho electus est[1]. Hoc anno Bellum Secundum Samnitium pace signata compositum est. Tum Aequi brevi tempore victi sunt[2] et Sophus de eis triumphavit, cum Saverrio de Samnitibus triumphum celebraret. Anno 300 et censor electus cum collega consulatus duas tribus addidit: Aniensem et Terentinam[3]. Anno 296 interrex comitia consulum rexit[4].
Notae
recensere
Antecessores: Lucius Postumius Megellus et Tiberius Minucius M.f. Augurinus |
Consul 304 a.C.n. cum Publio Sempronio P.f. Sopho |
Successores: Servius Cornelius Cn.f. Lentulus et Lucius Genucius Aventinensis |