Aperire sectionem principem

Sergius, vulgo Serge Telle (ad portum Namnetum natus die 5 Maii 1955) est legatus Franciae et politicus principatus Monoeci.

Alumnus Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Instituti Linguarum Orientalium ubi linguae Suahelicae studuit, legationi Francicae apud Tanzaniam ab anno 1982, apud Nationes Unitas ab anno 1984 adfuit. Sed ab anno 1988 ad 1992 consiliarius meruit iuxta ministrum valetudinis Bernardum Kouchner atque iuxta primum ministrum Lionellum Jospin ab anno 1997 ad 2002. A quo anno legatus est principalis apud regimen Monoecense titulis consul général, deinde ambassadeur extraordinaire et plénipotentiaire; sed ab anno 2008 legatus est iuxta Unionem pro Mediterraneo[fr]. A die 1 Februarii 2016 minister civicus regiminis Monoecensis factus est.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere