Senecio Memmius Afer (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius fortasse Africa erat. Domitiano imperatore regnante proconsul Siciliae et tum legatus Augusti pro praetore Aquitaniae factus est. Anno 99 consul suffectus creatus est. Sepulchrum Memmii apud Tiburem est[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1201