Sedes Titularis Bethleem

(Redirectum de Sedis Titularis Bethleem)
Imago Bethleem anno 1894 facta cum peregrinis (imago a Karl Oenike)

Bethleem (nomen de curia: Bethleemitan(us)) est Sanctae Romanae Ecclesiae sedes episcopalis titularis.

Ex Terra Sancta ab milites Saracenorum expulsi, episcopi Bethleemitani residentiam suam in Hospitium Pantenorium (Francogallice: de Panténor), in Clamiciaco Francogallice: Clamecy) in ducatu Burgundiae situm, transferrabant et de Sede Apostolica iurisdictionem ab Nivernensi episcopo exemptam impetrabant. In cursu persecutionum clericorum S. Romanae Ecclesiae in Seditione Gallica iurisdictio exempta episcopi Bethlehemitani, sede titulari vacante, suppressa est. Ab anno 1840 usque ad 1987, titulus episcopi Bethlehemitani abbates "nullius dioecesis" S. Mauritii Agaunensis in Helvetia frequenter ornabat.

Tabula episcoporum titularium (ab anno 1840)Recensere

  • Stephanus-Bartholomæus Bagnoud, C.R.A., 3.7.1840 – 2.11.1888 †
  • Joseph Paccolat, C.R.A., 5.2.1889 – 4.4.1909 †
  • Joseph-Æmilius Abbet, C.R.A., 24.7.1909 – 3.8.1914 †
  • Joseph-Tobia Mariétan, C.R.A., 15.10.1914 – 8.2.1931 (ad sedem titularem Agathopolitanam translatus), die 10.1.1943 †
  • Bernardus Alexis Burquier, C.R.A., 22.8.1932 – 30.3.1943 †
  • Ludovicus Severinus Haller, C.R.A., 26.6.1943 – 17.7.1987 †

Nexus externusRecensere

"Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)