Mane, mane, thecel, upharsin

(Redirectum de Scriptura in pariete)

Mane, mane, thecel, upharsin[1] (litteris Hebraicis מנא ,מנא, תקל, ופרסין ) sunt verba quae in pariete palatii Balthasaris scipta sunt quo tempore hic rex Babylone convivium celebraverit, sicut in libro Biblico Prophetiae Danielis describitur.[2] Verba a nullis regis consiliariis apprehensa Daniel propheta mox interpretaturus erat.

"Convivium Balthasaris" a Rembrando anno circiter 1635 pictum (Pinacotheca Nationalis Londinii)

Ex hac historia Biblica oritur locutio "scriptura in pariete" (i.e. prophetia seu mortis seu mali casús) ita Latine, similiter in aliis linguis adhibita.

  1. Ita Nova Vulgata; versione Vulgata Mane, thecel, phares
  2. Prophetia Danielis, 5.25
 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!