Scriptura Merovingica[1] seu Francogallica[2] erat forma cursiva abecedarii Latini in regno Gallico orta sub domo Merovingica. Quae utebatur a saeculo VII usque ad saeculum VIII, dum domus Carolingica regno potitur ac scriptura Carolingica creatur.

Scriptura Merovingica saeculi VIII

Species scripturaeRecensere

Erant quattuor sedes scripturae Merovingicae, monasteria Luxovii et Laudunii et Corbeiae et Calae. Unaquaeque scriptura e litteris uncialibus, semi-uncialibus et tabularum Merovingicarum crevit.

OrigoRecensere

Merovingica erat una e scripturis, ut nominantur, nationalibus, inter quas et Visigothica ac Langobardica.

NotaeRecensere

  1. Datum nomen in Commentationibus Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis
  2. Vide e.g. Leslie Webber Jones, "The Scriptorium at Corbie. I. The Library", in Speculum, vol. 22, no. 2 (1947), 193.

Nexus interni

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!