Scriptura Beneventana
Scriptura Beneventana, quae etiam scriptura Longobarda, Langobardica[1] vel littera Langobardisca nuncupatur, est forma minuscula scripturae quae ample in usu fuit a fine saeculi VIII usque ad saeculum XIII –etiamsi posteriora sunt exempla his litteris exarata– in regione ducatus Beneventi in Italia meridiana, etiam nomine Langobardia Minor nota. In usu erat in monasteriis Benedictinis, quae usque ad Dalmatiam eius usum propagaverunt. Eius origo non est Longobarda, sed originem trahit a scriptorio Abbatiae Montis Casini.
Ioannes Mabillon, eruditus Francicus, eam Longobardam nuncupare malebat, eam scripturam nationalem populi Longobardorum fuisse perperam putans. Palaeographus E. A. Lowe nomen Beneventana[2] posuit, quo eruditi mediaevales iam usi erant.
Proprietates
recensereFormae litterarum abundant curvaminibus, quamquam plurima habemus exempla quorum litterae fractiores et angulusiores videntur. Tractus ascendentes et descendentes plerumque sunt breves.
Plurimae sunt compendiariae notae, permultae vincturae inter litteras; e.g. ei, fi, gi, li, ri, si, st, ti, tu, rarius sp, et cetera.
Formae peculiares
recensere- Littera a duabus exsistit formis: culmine aperto (quasi littera "u"; plerumque in vetustioribus manuscriptis) aut clauso (quasi vinctus litterarum "o+c");
- littera c interdum cristata est, quasi inversum tres;
- litterae e pars superior similis est flocco;
- litteram r descendentem et angulosam videmus;
- littera t mutat secundum subsequentem litteram: crebro similis est litterae "a"; non infrequenter, si aliae litterae est alligata, formam sumit numeri octo (8) dimidiati vel inversi beta (β).
Species Casinensis
recensereScriptura Beneventana quae apud monasterium Montis Casini elaborata expolitaque est Cas(s)inensis appellatur. Quae artificiosa, parvior nec non angulosior est et exarabatur pinna avis obliquo acumine.[3]
Species Barensis
recensereOrta saeculo X in scriptoriis Barensibus, originem trahit a specie Casinensi. Litterarum formae rotundiores et ampliores sunt et exarabantur stilo duro more Graecorum.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- J. Stiennon, Paléographie du Moyen Âge, Parisii, Armand Colin, 1973, p. 87-89.
- E. A. Loew, The Beneventan script : a history of the South Italian minuscule. Second edition prepared and enlarged by Virginia BROWN. Romae, Storia e letteratura, 1980. 2 volumina in-8°, XX-361
- E. A. Lowe (olim ante bellum Loew), The Beneventan script: a history of the South Italian Minuscule, capitulo 2 «The Name», p. 22-40, Oxonii, 1914
- A. Petrucci, Breve storia della scrittura latina, Romae, Bagatto Libri, 1992.
- G. Cencetti, Lineamenti di storia della scrittura latina, Bononiae, Patron, 1997.
- G. Cavallo, Rotoli di Exultet dell'Italia meridionale, Barii, 1973.
- L. Miglio, C. Tedeschi, Echi romaneschi in Scripta, an International Journal of Codicology and Palaeography 6, 2013.