Scrinium cordis Annae Britonum ducissae

Scrinium cordis Annae Britonum ducissae est capsa aurea versibus Francogallicis inscripta anno fere 1513 facta. Ibi olim inclusum est cor Annae reginae Francorum ducissaeque Britonum, die 9 Ianuarii eiusdem anni mortua. Scrinium a principio Namnetis in palatio ducum Britonum servatum est. Scrinium tempore rerum novarum Francicarum, vestigiis cordis abiectis, Lutetiam missum est ad perfundendum. Nihilominus in bibliotheca Nationali celatum, deinde Namnetis remissum est ubi hodie in museo Dobrée servatur. Textus versuum sic legitur:

Scrinii facies obversa
En ce petit vaisseau
De fin or pur et munde
Repose ung plus grand cueur
Que oncque dame eut au munde
Anne fut le nom delle
En France deux fois roine
Duchesse des Bretons
Royale et Souveraine.
M vC XIII
Scrinii facies reversa
Ce cueur fut si très hault
Que de la terre aux cieulx
Sa vertu libéralle
Accroissoit mieulx et miulx
Mais Dieu en a reprins
Sa portion meilleure
Et ceste part terrestre
En grand dueil nous demeur
IXe Ianvier

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere