Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Elogia Scipionum sunt inscriptiones Latinae antiquae, in sepulcro Scipionum factae et versu Saturnio compositae. Elogium inscriptio in defuncti honorem est, quod in monumentis, statuis vel sepulcro poni potest. Elogia curriculum honorum defuncti et originem familiae eius narrant. Laudationi funebri brevi elogium simile est.

Primum exemplum elolgium Scipionis Barbati est; Publio Valerio Levino et Tiberio Coruncanio consulibus compositum est. Scipionis Barbati sepulcrum nunc servatum est in museo Vaticano. Aliud exemplum est elogium Barbati filii, Lucii Cornelii Scipionis, quod a laeva paterni monumenti positum est. Duae inscriptiones sunt: altera scripta est in operculo, de defuncti nomine et honoribus, altera in arca, de oratione funebri. Haec inscriptio secunda scripta est post Lucii Cornelii mortem, Marco Emilio Barbula et Marco Iunio Pera consulibus.

Inscriptiones

recensere

Scipionis Barbati inscriptio

recensere

CORNELIUS LUCIUS       SCIPIO BARBATUS

GNAIVOD PATRE PROGNATUS     FORTIS VIR SAPIENSQUE

QUOIUS FORMA VIRTUTEI       PARISUMA FUIT

CONSOL CENSOR AIDILIS       QUEI FUIT APUD VOS

TAURASIA CISAUNA        SAMNIO CEPIT

SUBIGIT OMNE LOUCANAM       OPSIDESQUE ABDOUCIT

Lucii Cornelii Scipionis inscriptio

recensere

HONC OINO PLOIRUME         COSENTIONT R[OMANE]

DUONORO OPTUMO       FUISE VIRO

LUCIOM SCIPIONE.         FILIOS BARBATI

CONSOL CENSOR AIDILIS         HIC FUET A [PUD VOS.]

HEC CEPIT CORSICA        ALERIAQUE URBE

DEDET TEMPESTATEBUS        AIDE MERETO [D.]

Bibliographia

recensere
  • CIL VI, 1285, 1287-1289 = I2, 7 et 9-11 = ILLRP, 309-312 = CLE, 7, 6, 8-9
  • Ch. Guittard, « L'emploi du vers saturnien dans les Elogia Scipionum », dans A. Sartre-Faurait éd., Les Pierres de l'offrande, II, Turici, 2003, p. 92-100.
  • L. Lamoine, « Les lecteurs de l'elogium de Scipion Barbatus (II) », Archeologia classica, 60, 1998, p.361-368.
  • M. Massaro, « Questioni di epigrafia scipionica », Epigraphica, 70, 2008, p.31-90 (AE 2008, 168)