Schola normalis superior Pisarum
Schola Normalis Superior Pisarum (Italice Scuola normale superiore di Pisa) est una ex tribus scholis superioribus universitariis Italiae, una ex duabus Pisis sitis. Constituta anno 1810 a Napoleone Bonaparte est.
Historia
recensereSchola anno 1810 iussu Napoleonis I secundum exemplum Scholae normalis superioris Lutetiae Pisis est instituta, quare regula eius in discipulis seligendis, docendis ac puniendis illius instituta aemulavit. Napoleone autem superato, schola abolita est usque ad annum 1846, quo anno seminarium magistrorum educandorum restituta esset. Re publica Italica anno 1862 restituta, eius munera publicata sunt. Volventibus annis cum magna professorum ac docentium turba maximi momenti scholam frequentaret magis magisque toto orbe inclaruit.
Alumni illustres
recensereTres Praemio Nobeliano laureati ac duo Praesides Rei Publicae Italicae alumni Scholae Normalis Superioris Pisarum fuerunt.
- Iosue Carducci, scriptor et Praemio Nobeliano Litterarum laureatus
- Carolus Azelius Ciampi, oeconomista et Praeses Rei Publicae Italicae
- Henricus Fermi, physicus et Praemio Nobeliano Physicae laureatus
- Ioannes Gronchi, vir publicus et Praeses Rei Publicae Italicae
- Carolus Rubbia, physicus et Praemio Nobeliano Physicae laureatus