Schola Secundaria Aucopolitana
Schola Secundaria Aucopolitana (Anglice: Auckland Grammar School) est schola pueris exclusiva Aucopoli in Nova Zelandia anno 1868 condita. Secundum scholae chartam, omnes pueri qui coloniam habitant accipiendi sunt[1] ; et sicut in scholam secundariam convenit, charta vehementer dicit linguas docendas esse, praecipue linguam Latinam.[2] Sententia scholastica est "Per angusta ad augusta."