Scala Eresi (Neograece Σκάλα Ερεσού) est vicus ad oram maritimam Aegaeam iacens, oppido Ereso et demo Ereso-Antissae attributus, in occidentale insulae Lesbi parte, et inter ruinas urbis antiquae Eresi. Ad Scalam Eresi veniunt quotannis peregrinatores multi inter quos eae feminae quae hodie "Lesbianae" appellantur.[1]

Scala Eresi e monte Vigila visa

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere