Saqqāra 3477 est sepulcrum iuxta Saqqāra Aegypti anno 1937 effossum. Ibi anno circiter 3 000 a.C.n. sepulta est mulier, nomine ignoto, quae mortua annum sexagesimum iam egerat. Iuvenis graviter dentibus et ore vulnerata est, ita ut cenam subter enumeratam non manducare posset.

Epulum funebre recensere

In sepulcro reliquia satis bene servata epuli funebris reperta sunt. Fercula 14 illata sunt, quae enumerare possumus, ordine autem ignoto:

  • Panis farreus triangularis
  • Puls hordeacea
  • Ius vel sorbitio pinguis, originis incertae
  • Bacae paliuri arboris
  • Costae bubulae
  • Coturnix assa, capite sub ala misso
  • Renes duo
  • Fructus (fici ut videtur) cocti
  • Liba e melle, parva rotunda
  • Columba elixa
  • Piscis coctus, capite remoto
  • Costae femurque bubulum
  • Caseoli in ollulis tribus conditi
  • Vinum in amphora conditum

Bibliographia recensere

  • W. B. Emery, A Funerary Repast in an Egyptian Tomb of the Archaic Period. Lugduni Batavorum: Nederlands Instituut voor het Nabije Oosten, 1962. ISBN 978-90-6258-141-2
  • W. B. Emery, "An Ancient Egyptian Meal Preserved for 5000 Years: the Saqqara find" in Illustrated London News vol. 194 (1939) p. 151
  • W. B. Emery, Archaic Egypt (Harmondsworth: Penguin Books, 1961) pp. 241-246, tab. 28-29
  • Al Leonard iunior, "Food for Thought: Saqqara Tomb 3477 Revisited" in Near Eastern Archaeology vol. 63 (2000) pp. 177-179 JSTOR
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.