Procopius (abbas Sazavensis)
Sanctus Procopius Sazavensis (Bohemice Prokop Sázavský; apud Chotouň in Bohemia circa annum 970 natus; mortuus anno 1053) fuit abbas Bohemus.
Obitus: 25 Martii 1053; Sázava
Memoria
Sanctus (feriae die 4 Iulii)
Vita
recensereProcopius studuit apud scholam Slavonicam in Wisehrad. Eruditione atque doctrina bona ornatus, presbyter ordinatus est, quamquam filium genuit nomen Jimram. Hoc autem factum est in diebus, cum non mandatorius sacerdotum caelibatus erat. Post Slavnicidum excidium fuit eremita et vixit in spelunca in Daleje iuxta Jinonicam. Postea, principe Hulderico auxiliatore, monasterium Slavonicum in Posázaví instituit. Procopius fuit abbatiae Sázaviae primus abbas, qui secundum regulam sancti Benedicti vixit. Haec abbatia ultima fuit in Bohemia, ubi liturgia Slavonica celebratur et pueri Slavico educati sunt. Procopius obiit anno 1053.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Procopius (abbas Sazavensis) spectant (Procopius (abbas Sazavensis), Saint Procopius). |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Procopium spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |