Bernardinus Senensis (natus Massae Veternensis anno 1380; mortuus Aquilae anno 1444) fuit frater Ordinis Sancti Francisci Assisiensis.

Wikidata Bernardinus Senensis
Res apud Vicidata repertae:
Bernardinus Senensis: imago
Bernardinus Senensis: imago
Nativitas: 8 Septembris 1380; Massa Veternensis
Obitus: 20 Maii 1444; L'Aquila
Patria: Sena Iulia
Nomen nativum: Bernardino degli Albizzeschi

Memoria

Sepultura: Mausoleo di San Bernardino
Sanctus (feriae die 20 Maii)

Vita recensere

 
Effigies S. Bernardini. Sancti Bernardini Senensis Opera omnia, 1745

Pueritia recensere

Bernardinus Albizesca, in Massa Veternensi prope Senam Iuliam, nobili familia ortus est, anno millesimo trecentesimo octogesimo. Cum tertium ageret aetatis annum, matre primum, deinde quattuor post annis patre orbatus, ab amitis altus et eformatus est.

Studiorum cura recensere

 
Della confessione regole 12., 1494

Senensem studiorum Universitatem frequentavit. Inter prima grammaticae studia, neglectis puerilibus ludis, pietatis operibus animum intendit, beatae Virginis cultui praecipue addictus. Anno millesimo quadringentesimo, cum viginti annos haberet, una cum sociis, aegrotorum et omnium, qui aut peste aut bello aut fame premebantur, domos percurrebat. Pauperum servitio Senae in Valetudinario Beatae Mariae de Scala se mancipavit.

Vita religiosa recensere

Viginti duorum annorum cum esset, de capessendo religiosae vitae instituto deliberans, Deo sic disponente, beati Francisci Ordinem prae ceteris optavit, in quo humilitate, patientia aliisque religiosi hominis virtutibus excelluit. Sacerdos factus, vocis vitio precibus superato, de praefectorum iussu cepit officium evangelii docendi. Item, ut pietati erga sanctissimum Nomen Iesu faveret et observantiam aleret in sanctissimam virginem et in beatum Ioseph, totam peragravit Italiam.

Fructus officii sacerdotalis recensere

In nomine Iesu, quem semper in ore et pectore gerebat, civium ubique discordias exstinxit, et collapsam pietatem moresque verbo et exemplo magna ex parte restituit. Anno millesimo quadringentesimo septimo decimo, sumptis tribus primis Graecis litteris a Iesu nomine (IHS), quae postea ita acceptae sunt, ut Iesus Hominum Salvator (IHS) valere viderentur, signum instituit, quo populus Iesu nomen pie veneraretur. Clarissimus sui temporis praedicatorum fuit in Italia. Complura reliquit opera, inter quae sermones et orationes numerantur.

Beatus finis recensere

Plenus meritis et miraculis clarus, annos natus sex et sexaginta, Aquilae in Vestinis, beato fine quievit, anno millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Bernardinum Senensem spectant.
 

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!