Samuel Moncada (Caracis natus die 13 Iunii 1959) est legatus et politicus Venetiolae.

Wikidata Samuel Moncada
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Iunii 1959; Caracae
Patria: Venetiola

Filius militis haud ignobilis, alumnus est universitatis centralis Venetiolanae ubi historiae studuit. Postea director fuit scholae historicae eiusdem universitatis. Legatus patriae iuxta Britanniarum Regnum Londinii, apud Nationes Unitas et ordinem civitatum Americanarum necnon motum civitatum neutralium meruit. Minister ab eruditione superiore iam ab anno 2004 ad 2006, recentius minister vicarius a coniunctione cum America Septentrionali et cum Europa, atque die 21 Iunii 2017 breve temporis spatium cancellarius i.e. minister a rebus externis fuit. A die 5 Decembris 2017 Novi Eboraci legatus est Nationibus Unitis.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere