Wikidata Sammachia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Atropatene
Locus: 40°38′2″N 48°38′21″E
Numerus incolarum: 24 681
Zona horaria: UTC+04:00

Gestio

Procuratio superior: Shemakha Uyezd, Shamakhi District

Geographia

Superficies: 6 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Iğdır

Sammachia[1] (Atropatenice Şamaxı) est urbs Atropatenae et districtus eiusdem nominis caput. Circa 40 milia incolarum habet anno 2020.

Sammachia ab Engelberto Kaempfer anno 1683 figurata (ex atlante Ioannis Homann, 1734)

HistoriaRecensere

Iam saeculis V et IV a.C.n. colonia quaedam, ab archaeologis inventa, loco Sammachiae sita erat. Aevo Medio (annis a 861 ad 1538) regni Schirvanici[2] Sammachia caput erat. Postea Persica erat. Ab anno 1742 ad 1802 chanatus Schirvanici caput, postea Imperii Russici pars, regionis eius Caspiensis et gubernii Sammachiani caput. Sammachia a terrae motu anno 1859 destructa Bacua caput gubernii facta est.

"Regina Sammachiana"[3] fabulae Alexandri Puschkin "de gallo aureo" persona est.

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 320. Vel Schemacha (Acta Instituti botanici Academiae scientiarum Unionis rerum publicarum soveticarum socialisticarum: Flora et systematica. Plantae vasculares. Series I, 1933, p. 221), Schamacha, Schamachensis (Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840, p. 4. (Textus apud Google Books)), necnon Semachia et Sumachia. Cf. schamachanicus in binominibus.
  2. Iani Rasmussen Annales islamismi sive tabulae synchronistico-chronologicae chalifarum..., Hauniae 1825, p. 127. Cf. binomina Unio schirvanicus, Prosodacna schirvanica, Cardium schirvanicum etc.
  3. Шемаханская царица.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 40°38′2″N 48°38′21″E • GeoNames • Encyclopædia Britannica