Samius Jansson
Samius Jansson sive Sami Jansson, natus die 11 Ianuarii 1966, est geographus, biologus, musicologus, oecophilosophus, viator et scriptor latinus natione Finnus.
Ex eius calamo docto, eleganti perspicuoque varia scripta nobis proponuntur, praecipue theologico-philosophica, ethnographica et oedoporetica.
De cantu gutturali inter populos Finno-Ugrianos adhuc usitato, quibus est quaedam hereditas communis servata a temporibus praehistoricis, multum indagavit.
Index scriptionum Samii Jansson
recensere- 1995 : "Tractatus de hydris sive polypis aquatilibus", in Melissa, n° 67, anno 1995, pp. 11-13.
- 1997 : "De cantu gutturali Sibiriae meridionalis", in Melissa, n° 81, anno 1997, pp. 14-16.
- 1999 : "De caterva musica Tuvana Huun-Huur-Tu, quae in Finnia concentum habuit", in Melissa, n° 92, anno 1999, pp. 12-15. (scripsit una cum eo Saulus Heikkilä).
- 2000 : "Argumentum philosophicum", in Melissa, n° 95, anno 2000, pp. 10-11.
- 2004 : "Quid est animal?", de iuribus animantium, in Melissa, n° 123, anno 2004, pp. 8-10.
- 2007 : "De rationibus, quibus Dei exsistentia nuper probata sit in America", in Melissa, n° 137, anno 2007, pp. 15-16.
- 2007 : "De democratia et prosperitate", in Melissa, n° 138, anno 2007, pp. 2-3.
- 2008 : "De oeconomici incrementi limitibus quos iam mundus sit transgressus", in Melissa, n° 146, anno 2008, pp. 8-10.
- 2009 : "Cave philosophum obscurum - et clarum", in Melissa, n° 149, anno 2009, pp. 12-14.
- 2009 : "De pronuntiatione Latina et graeca quid dixerit Erasmus Roterodamus", in Melissa, n° 152, anno 2009, pp. 7-9.
- 2009 : "Cur populus prasinus habeat duces circumiacientia delentes", narrat Ollius Tammlehto, in Latinum vertit Samius Jansson, cum epilogo Samii Jansson, in Melissa, n° 153, anno 2009, pp. 9-10.
- 2010 : "De itineribus ad Americam Latinam et Aethiopiam", in Melissa, n° 155, anno 2010, pp. 5-9.
- 2010 : "De aequatione mira viridum", narrat Tuomas Nevanlinna, Latine Samius Jansson, in Melissa, n° 156, anno 2010, p. 14.
- 2010 : "De Trinitate sancta et scientia certa", in Melissa, n°157, anno 2010, pp. 6-8.
- 2010 : "De indigenis Chiliae et Argentinae qualis gens sint Mapuches" (narrat Jacqueline Margarita Caniguan Caniguan, interprete Samio Jansson qui etiam prooemium scripsit. Interveniunt etiam, Juan Hector Painequeo Paillán et Vania Gesell Gesell), in Melissa, n° 159, anno 2010, pp. 9-12.
- 2011 : "De mysterio oeconomico" narrat Tuomas Nevanlinna, interprete Samio Jansson, in Melissa, n°162, Bruxellis, 2011, p. 6.
- 2011 : "Colloquium cum monacho quodam in monte Atho viventi", in Melissa, n° 164, Bruxellis, 2011, pp. 10-12.
- 2011 : "Colloquium cum monacho quodam in monte Atho viventi (II)", in Melissa, n° 165, Bruxellis, 2011, pp.12-14 (cum imagine delineata Samrae filiae auctoris).
- 2012 : "Erici Palmén, praeceptoris clarissimi in memoriam", in Melissa, n° 166, Bruxellis, 2012, p.16.
- 2012 : "De re oeconomica internationali, de iustitia sociali inter gentes mundi ac de calamitatibus generi humano imminentibus", colloquuntur Heini Kukkohovi et Samius Jansson - (ac personae etiam ex Erasmianis colloquiis ludisque Plautinis interdum sermones inserunt), in Melissa, n° 167, Bruxellis, 2012, pp. 12-14 (continuabitur), .
- 2012 : "De re oeconomica internationali, de iustitia sociali inter gentes mundi ac de calamitatibus generi humano imminentibus", colloquuntur Heini Kukkohovi et Samius Jansson - (ac personae etiam ex Erasmianis colloquiis ludisque Plautinis interdum sermones inserunt), pars II, in Melissa, n° 168, Bruxellis, 2012, pp. 10-13 (cum imagine lucis ope effecta oeconomistriae Heini Kukkohovi cum filiola Ayla).
- 2013 : "De Deo et futuro gentis humanae quid censeat philosophus", colloquntur Tommius Lehtonen et Samius Jansson (et aliquando interloquuntur personae ex ludis Terentianis Ciceronisque scriptis), in : Melissa, n° 172, Bruxellis, 2013, pp. 11-13 (continuabitur).
- 2013 : "De Deo et futuro gentis humanae quid censeat philosophus" (II), colloquntur Tommius Lehtonen et Samius Jansson (et aliquando interloquuntur personae ex ludis Terentianis Ciceronisque scriptis), in : Melissa, n° 173, Bruxellis, 2013, pp. 13-15 (continuabitur).
- 2013 : "De Deo et futuro gentis humanae quid censeat philosophus" (III), colloquntur Tommius Lehtonen et Samius Jansson (et aliquando interloquuntur personae ex ludis Terentianis Ciceronisque scriptis), in : Melissa, n° 174, Bruxellis, 2013, pp. 13-15 (Finis).
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.