Ollius Tammilehto
Ollius Tammilehto sive vulgo Olli Tammilehto, natus anno 1951, est philosophus, scriptorque Finnus, qui nullius scholae assecla, libere cogitare conatur.
Praecipue themata de quibus cogitat pertinent ad mundialisationem, ad circumiacientia (oecophilosophia), ad discrimina oecologica, ad causas detrimenti oecologici intelligendas, ad res oeconomicas et politicas atque ad motus sociales et ad mutationes in Russia.
Eius opiniones
recensereEius cogitationes eum adduxerunt ad res occidentales critice investigandas praecipue quod attinet ad condiciones oecologicas et ad condiciones vitarum in peius versas, quarum causa videtur esse pessima democratiae hodiernae condicio.
Proponit ad res politicas solvendas societatem politicam, non iam inquinatam neque misanthropicam sed in qua oeconomia non iam contra oecologiam dimicet.
Etiam actiones politicas egit contra productionem energiae nuclearis.
Bibliographia
recensere- 2009: "Cur populus prasinus habeat duces circumiacientia delentes", narrat Ollius Tammlehto, in Latinum vertit Samius Jansson, cum epilogo Samii Jansson, in Melissa, n° 153, anno 2009, pp. 9-10.