Cornelia Salonina (nata ignoto anno, mortua Mediolani 268) fuit uxor Gallieni imperatoris, cui circa annum 243 nupsit. De eius familia nihil certi novimus, sed patria eius Bithynia fuit. Tres filios habuit, Valerianum Iuniorem, Saloninum, Marinianum. Uxor humanissima maritum expeditionibus et itineribus sequebatur et, cum imperator erga Christianos clementior quam pater Valerianus esset, eum adiuvit. Una cum Gallieno anno 268 Mediolani necata est.

Bibliographia

recensere
  • John Jefferson Bray, Gallienus: A Study in Reformist and Sexual Politics (Kent Town, Australia: Wakefield Press, 1997), p. 29 et passim.