Salmanus Taseer (vulgo Salman Taseer seu litteris Perso-Arabicis سلمان تاثیر, natus Simlae die 12 Iunii 1946; mortuus Islamabadae die 4 Ianuarii 2011), fuit mercator et politicus Pakistaniae.

Salmanus Taseer anno 2009

Patre Mussulmano e Casmiria orto, matre Angla, Salmanus Taseer Lahorii educatus est apud scholam Sancti Antonii et collegium Regiminis eodem tempore quo Nawaz Sharif. Gubernator provinciae Pengabi a die 15 Maii 2008 usque ad mortem meruit. Contra legem de blasphemia agitabat atque hanc ob rationem a protectore suo necatus est.

Nexus externus recensere

  • Curriculum vitae apud Pakistan Herald (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!