Fanum Sancti Laurentii Saevatiensis

Italiae municipium
(Redirectum de Saevatium Novum)

Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sancti Laurentii (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Sebatum (discretiva)

Wikidata-logo.svg Fanum Sancti Laurentii Saevatiensis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 46°47′0″N 11°54′0″E, 46°47′9″N 11°54′34″E
Numerus incolarum: 3 889
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Libera Provincia Bauzanensis

Geographia

Superficies: 51.46 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Brunopolis, Chienes, Phalanza, Lusina, Marubium, Rodengum

Tabula aut despectus

Fanum Sancti Laurentii Saevatiensis: situs

Fanum Sancti Laurentii[1] seu Fanum Sancti Laurentii Saevatiensis (alia nomina: Fanum Sancti Laurentii Sebati, Fanum Sancti Laurentii Saebati; etiam: Sebatum Novum, Saebatum Novum, Saevatium Novum) (Italiane: San Lorenzo di Sebato; Theodisce: St. Lorenzen; Dolomiane: S. Laurenz) est oppidum Italiae ac municipium, circiter 3 800 incolarum, in Regione Tridentino-Alta Athesia/Tirole Meridionali et in Provincia Libera Bauzanensi (Alta Athesia/Tirolis Meridionalis) situm. Incolae Saebatenses (Saevatenses') appellantur.

Visus oppidi

Municipium pertinet ad Communitatem Comprehensorialem Pustriosanam.

Fanum Sancti Laurentii Municipium Mercatum vel Burgata est.

Saebatum fuit oppidum Romanum in regione quae nostra aetate ad Tirolum Meridionalem pertinet. Nostra aetate ibi est oppidum Sancti Laurentii. Parochia Sancti Laurentii est veterrima Tiroli et orta est Sebati in oppido Romano. Prope arcem vulgo Sonnenburg appellatum milliarium Romanum inventum est cuius simulacrum prope arcem collocatum est. Archetypum lapis in museo Aeni Pontis est.

InsigneRecensere

GeographiaRecensere

SermonesRecensere

Magna pars hominum ibi Germanice, quamquam multi etiam Italice ac Dolomiane loquuntur accurate:

Anno Italiane Germanice Dolomiane
2012 02,64% 95,31% 02,05%

GeographiaRecensere

Sebatum ad Byrrham flumen iacet.

HistoriaRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Sebatum

Ante Romanos oppidum Saevatium fuit, qui Saevates ibi habitabant. Sebati mentio facta est in Itinerario provinciarum Antonini Augusti. Ad provinciam Noricam pertinebat.

Post Romanos Raeti remanebant et Christiani Raeti oppidum Sancto Laurentio dedicaverunt. tum Bavari venibant.

Fine imperii Romani facta Germanis appropinquantibus oppidani Raetici oppidum primum in collem vicinum, ubi hodie circumitio archaeologica est, tum in rupem vulgo Lothen appellatam, ubi praesidio arcem aedificaverunt, moverunt.

Temporibus mediaevalibus apud Sebatum duo arces erant nomine Sonnenburg et Michaelis. Lingua Germanica nostra Sonnenburg solis arcem dicere vult sed revera verbum vetus Suehneburg fuit, quod arcem piacularem dicit.

Comes mediaevalis arcem Sonnenburg monachis dedit, quae monachae Benedictinae hac ab arce omnem regionem regnabant exempli gratia Abbatiae vallem, ubi etiam oppidum Corvaria situm est.

Nunc in „arce piaculare" sive Sonnenburg deversorium est.

Aedificia egregiaRecensere

MuseumRecensere

Antiquarium museum rerum veterum est.

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

FractionesRecensere

  • Campomolino/Lothen,
  • Castelbadia/Sonnenburg,
  • Elle/Ellen, Fassine/Fassing,
  • Floronzo/Pflaurenz,
  • Mantana/Montal,
  • Onies/Onach,
  • Palù/Moos,
  • Ronchi/Runggen,
  • San Martino/St. Martin,
  • Santo Stefano/Stefansdorf,
  • Sares/Saalen.

Loci archaeologiciRecensere

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sebatum spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!