Depositum fidei
Depositum fidei est doctrinae corpus quod in Ecclesia Catholica traditur, et, cum Sacris Scripturis, fons doctrinae quae a Sacro Magisterio proditur, eodem Magisterio Traditionem conservante.
Conservandum est hoc depositum, et singulis novis credentium generationibus incolumne tradendum. Doctrinis non additur, nec subtrahitur. Nihilominus, doctrina evolvere potest, ut venerabilis docuit Ioannes Cardinalis Newman. Sicut homo adultus idem homo est ac infans, sic et doctrina evoluta eadem est doctrina ac minus evoluta. Verum, doctrina ipsa non evolvit, sed humanus doctrinae intellectus. Doctrinae ipsae secure in deposito fidei custodiuntur.
Catholici enim credunt Revelationem Christianam non totam in Scripturis inveniri, quia religio Christiana disseminabatur ante scriptionem Novi Testamenti, et in ipsis Scripturis possunt legi haec verba: "Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros." (Ioannes xxi, 25) "Euntes ergo docete omnes gentes … docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis." (Matthaeus xxviii, 19–20) Catholici dicunt quoque Scripturas Traditione cognosci.
Protestantes autem docent omnia saluti animarum necessaria in Scripturis esse; haec doctrina Sola scriptura appellatur.
Nexus interni
Concilium Vaticanum Secundum, constitutio Dei verbum, anno 1965.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |