Vide etiam paginam discretivam: Sabinus

Sabinus (obiit circa 14 aut 15) fuit poeta romanus et amicus Ovidii. Nobis cognoscitur tantum e duobus locis in operibus Ovidii :

  • in Amoribus,[1], Ovidius comemorat Sabinum scripsisse responsa sex suis Heroïdibus. E quibus tria edita sunt in editionibus Heroïdum aetate artium renascentium vigente, Aulo Sabino auctore, sed philologi nunc exaestimant ea tribuenda esse Angelo Sabino humanistae huius temporis.
  • Sabinus etiam commemoratur ab Ovidio in carminibus in exilio[2] scriptis. Nam in Epsitulis e Ponto, alludit ad unum e responsis quae Sabinus composuit Heroidibus (i. e. responsum Ulixis), et duorum aliorum operum mentionem facit, quibus titulo Troezen et Fasti; quod opus imperfectum relictum est, auctore vita defuncto ex inopinato. Potest fieri ut Troezen alludat ad Troezenem, oppidum ubi natus est Theseus, de quo heroe sit fabula, et Fastos sequelam esse ipsorum Fastorum Ovidii.

Notae recensere

  1. Ovidius, Amores, 2.18.27-34.
  2. Ovidius, Tristia et Epistulae e Ponto, 4.16.13-16.