"Runaround" ('Circumcursio') est fabella pseudoscientifica ab Isaaco Asimov, scriptore Americano, anno 1942 in Astounding Science-Fiction ephemeride tabernaria divulgata. In hac fabella Asimov primum leges robotorum tres exposuit, quibus mores robotorum erga homines temperantur. Hac fabella, qua ratione leges secunda et tertia inter se discrepare possint, demonstratur.

Argumentum

recensere

Gregorius Powell et Michael Donovan, personae adsiduae fabularum Isaaci Asimov, in Mercurium mittuntur recultum metalla, quae in planeta abhinc annos decem intermissa sunt. Mox animadvertunt tabulas photoelectricas vitae stationis sustinendae causa instructas penuria selenii laborare moxque defecturas esse. Proxima lacuna selenii super septemdecim milia passuum abest. Itaque Spedius,[1] robotum SPD-13 patiens caloris Mercurii, a Powell et Donovan mittitur, qui selenium colligat. Cum quinque interpositis horis Spedium nondum redisse animadvertant, solliciti roboto simpliciore utuntur, quo Spedium reperire et, quid acciderit, resolvere possint.

Denique reperiunt Spedium ingenti gyro lacunam selenii circumcurrentem. Praeterea eum mira vacillatione notabilique huc illuc titubatione incedere animadvertunt. Spedius rogatus, ut cum selenio revertatur, blaeso ore loqui incipit, nam ad Gilbert et Sullivan adludens talia ostendit indicia, ut, si homo esset, ebrius esse videretur.

Tandem intellegit Powell, in fonte selenii aliquid latere, quod roboto periculo inopinato sit. Spedius, si compos sui esset, certe secundae legi pareret, sed robotum, sumptuosum fabricatu, non id esse videtur, quod leviter perire sinatur. Itaque tertia lex instituta est, ut periculorum minae quam citissime repelli possint. Spedius, haud significanter sed cotidianis verbis rogatus, ut selenium recipiat, statuere nequit, utrum secundae legi pareat, an secundum tertiam legem a minis periculi se protegat. Nam inter duos status vacillat: quo longius abest a selenio, eo magis praeponderet iusso oboediendi necessitas, quo autem propius ad fontem selenii accedat, eo maiore vi augescat repulsio periculi et sui protegendi corporis necessitas. Leges inter se dimicantes quendam gyrum retroactivum efficiunt, qui Spedium adducit, ut conturbatus vacillet circa punctum, ubi duae compulsiones pari vi urgeant, ita ut ebrius esse videatur.

Lege secunda Spedius Gregorio Powell imperanti, ut ad stationem revertatur, parere debeat. Quod quidem fieri non potest, cum cerebrum positronicum contradictoriis consiliis conturbatum nova iussa pati nequeat. Deinde tertiae legis vim et compulsionem augere conantur, praecludunt enim Spedio viam acido oxalico, cuius contagione perire potest. Spedius autem mutato cursu novum inter tertiam legem ('fuge periculum') et secundam legem ('fac ut iuberis') aequilibrium invenit.

Prima autem lex secundam et tertiam leges superat: 'Robotum cuiquam homini ne noceto, neve incuria patito cuiquam homini noceri'. Quae cum ita sint, Powell exiens in ardorem vitam impendere statuit, sperat enim Spedium, prima lege coactum, auxilio venturum esse. Quo consilio optatum exitum adsecuti laminas solares reparant.

  1. Anglice Speedy, nam ambobus nominibus SPD-13 blande appellatur.

Bibliographia

recensere
  • Asimov, Isaac (1942) Runaround. Astounding Science-Fiction 29 (1): 94-132.
  • Emanuel, Lizzy (2019) I, Robot Characters: Speedy. LitCharts, 2 Novembris. LitCharts LLC
  • Laßmann, Gunter (2017) Asimov Robotergesetze. Was leisten sie wirklich? Heise Medien.
  • Sholes, Robert & Rabkin, Eric S. (1977) Science fiction: History – Science – Vision. Oxford University Press.