Rotavirus est vulgatissima alvi profluvii causa in infantibus et pueris. Genus est viri ARN bicatenarii familiae Reoviridarum. Fere omnes pueri rotaviro saltem semel ante quinque annos aetatis infecti sunt. Immunitas quóque infectione crescit, itaque infectiones sequentes sunt minus graves; adulti raro affecti sunt. Quinque sunt viri species, A, B, C, D, E appellatae. Rotavirus A, species vulgatissima, plus quam 90% infectionum rotaviri apud homines efficit.

Pictura rotaviri, computatro creata et in pluribus micrographis fundata

Ordo : Unassigned 
Familia : Reoviridae 
Subfamilia : Sedoreovirinae 
Genus : Rotavirus 
   
Subdivisiones: Species
Rotavirus A

Rotavirus B
Rotavirus C
Rotavirus D

Rotavirus E
Species typica
Rotavirus A 

Virus viá faecali orali transmittitur. Corpus inficens, cellulis (enterocytis) qui intra intestinum tenue iacent nocet et gastrenteritidem efficit. Quamquam rotavirus anno 1973 inventum est, atque est causa fere 50% receptionum infantium puerorumque in nosocomium, gravitas etiamnunc in communitate salutis publicae late non cognoscitur, praecipue in civitatibus provectibilibus. Rotavirus etiam pecus aliaque animalia inficit.

Rotavirus morbus puerilis saepe facile geritur, sed in orbe terrarum plus 450 000 puerorum minores quinque annis natorum quotannis etiamnunc infectione rotaviri moriuntur, maior pars quorum civitates provectibiles habitat, et fere duae milliones aliorum in gravem infirmitatem incidunt. Operarii salutis publicae maxime animos attendunt ad pueris infectis therapiam adaquationis oralis praebendam adque pueros omnes vaccinandos.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species