Roman d'Arles

carmen epicum seu romanicum

Roman d'Arles est carmen epicum sive Romanicum Occitanice ab anonymo scriptum cuius textus, variis et irregularibus metris confectus, in uno libro manu scripto saeculi XIV servatur, sed ante hoc tempus compositus est. De rebus quattuor fabulosis narrationem praebet, videlicet de ligno verae Crucis, de urbe Arelate ad religionem Christianam conversa, de urbe Hierosolyma a Vespasiano et Tito obsessa itaque ob supplicium Iesu punita, et de proelio Arelatensi inter Carolum Magnum regemque Mussulmanum Tibaldum.

BibliographiaRecensere

Editio
  • C. Chabaneau, ed., "Le roman d'Arles" in Revue des langues romanes vol. 32 (1888) pp. 473-542 Textus apud archive.org
Philologica et critica
  • Mario Roques, "Le roman d'Arles" in Histoire de la littérature française (1733-1995) vol. 38 (1949) pp. 606-641, 665-667
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.