Vide etiam paginam discretivam: Robigo (discretiva).

Robigus (-i,m., vel etiam Rubigus) est antiquus deus Romanus a rusticis cultus, cuius feriae publicae, Robigalia, die 25 Aprilis celebrabantur.

Locus Fastorum Praenestinorum ubi Verrius Flaccus Robigalia describit.

De natura dei

recensere

Velut personificatio quaedam erat morbi virentium, quae robigo vocabatur ob similitudinem robiginosi ferri coloris: itaque ab agricolis placari debebat, ne segetibus noceret. Quod genus deorum postea ab auctoribus Christianis irrisum est, tamquam antiqui Romani etiam de malis pestibus deos effecissent[1].

Deus est apud Varronem et Verrium Flaccum, item apud Aulum Gellium. Mox tamen, ut dea, Robigo (-inis, f) cum ab Ovidio Columellaque invocatur tum etiam apud auctores Christianos, id est eodem nomine quo morbus ipse.

Ille deus nomen suum e colore aegrorum virentium duxit : nam 'robus' forma rustica adiectivi rubri est.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  1. Lactantius, De Institutione divina I,20,17.