Robertus de Vere (comes V Oxoniae)
Robertus de Vere, comes Oxoniae quintus (natus anno fere 1240/1241; mortuus ante diem 7 Septembris 1296) fuit filius maximus natu Hugonis comitis quarti uxorisque eius Havisiae de Quincy. Patri succedit anno 1263 in dignitatem comitis et in munus magistri cambellani regum Angliae. In matrimonium duxit Aliciam de Sanford (quae mortua est die 7 Septembris 1317). Ex ea genuit:
- Robertus, natus ut videtur die 24 Iunii 1257, comes Oxoniae
- Hugo de Vere, natus anno 1258/1259, cui nupsit Dionysia de Monte Canisio filia Guillelmi
- Alphonsus, pater Ioannis comitis septimi
- Gilbertus, natus fere 1264
- Ioanna, quae Guillelmo de Warenne nupsit
- Philippus, natus fere 1266
- Ioannes
- Havisia
Nexus externi
recensere- "Earls of Oxford" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)