Rodoaldus Dahl
(Redirectum de Roald Dahl)
Roald Dahl (natus Landavae iuxta Cardiffam Cambriae die 13 Septembris 1916, mortuus Oxoniae in Anglia 23 Novembris 1990) fuit auctor, poeta, pellicularum scriptor, et gubernator aeroplani Britannicus, qui et libros pueriles et adultorum libros, necnon multa diegemata conscripsit.
Nonnulli libri eius etiam pelliculis aptati sunt. Timotheus Burton anno 1996 pelliculam James and the Giant Peach et anno 2005 Charlie and the Chocolate Factory duxit. De The BFG libro, qui iam anno 1989 pelliculae aptatus est, anno 2016 pellicula Stephano Spielberg moderatore paratur. Gremlins autem pellicula anno 1984 ducta, etsi nomen a libro Dahl anno 1943 edito accepit, paulum modo in eo posita est.
Opera selecta
recensere- 1943 : The Gremlins
- 1961 : James and the Giant Peach
- 1964 : Charlie and the Chocolate Factory
- 1970 : Fantastic Mr Fox
- 1980 : The Twits
- 1981 : George's Marvellous Medicine
- 1982 : The BFG
- 1983 : The Witches
- 1988 : Matilda
Bibliographia
recensere- Sophie Dahl, "My grandfather Roald Dahl, the magician" in The Guardian (13 Septembris 2016)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rodoaldum Dahl spectant. |