Ricardus Feynman
Ricardus Feynman (Anglice Richard Feynman; natus Queens in burgo Urbis Novi Eboraci die 11 Maii 1918; Angelopoli mortuus 15 Februarii 1988) fuit physicus Americanus, qui rationem mechanicorum quanticorum elaboravit, motus helii liquidi gelidissimi explicavit, rationem corporum minimorum exposuit. Propter mechanica quantica elaboranda Praemium Nobelianum Physicae anno 1965 accepit.
Obitus: 15 Februarii 1988; UCLA Ronald Reagan Medical Center
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Coniunx: Arline Feynman
Proles: Michelle Feynman
Memoria
Bello orbis terrarum II apud Los Alamos in Novo Mexico Feynman adhuc iuvenis computatores administrando fabricationem bombae atomicae iuvit.
Feynman magister propter dilucide explicandi facultatem peritus explicandi nonnumquam vocatur. Ipse se rem nondum intellexisse, si eam discipulis iunioribus explicare non posset, dicere solebat. Etiam originem nanotechnologiae decrevit, investigatorque causae calamitatis naviculae sideralis anno 1986 factus est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Feynman spectant. |
- De Ricardo Feynman in pagina Nobeliano Physicae Praemio dicata