Ricardus Sezibera

medicus, politicus

Ricardus, vulgo Richard Sezibera (Kigali in urbe natus die 5 Iunii 1964) est gynaecologus et politicus Ruandae.

Wikidata Ricardus Sezibera
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus Sezibera: imago
Ricardus Sezibera: imago
Nativitas: 5 Iunii 1964; Kigali
Patria: Ruanda

In Burundia educatus, apud scholam medicam universitatis Makerere in Uganda eruditus est. Postea universitatem Georgiopolitanam Vasingtoniae frequentavit. In Uganda chirurgus et gynaecologus, deinde in acie patriotica Ruandensi medicus militaris, atque ab anno 1994 medicus iuxta praesidem Pasteur Bizimungu operam dedit. Ab anno 1995 legatus est parlamento Ruandensi. Inter annos 2008 et 2011 minister a valetudine meruit, praeside Paulo Kagame. Sub eodem praeside minister a rebus externis die 18 Octobris 2018 factus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Sezibera spectant.
  • "Vita apud Information Cradle
Secretarii generales Communitatis Africae Orientalis