281 Ribes nigrum.jpg
Ribes nigrum, e libro C.A.M. Lindemann anni 1926

Eudicotyledones 
Eudicotyledones nucleares 
Ordo : Saxifragales 
Familia : Grossulariaceae 
Genus : Ribes 
Species : Ribes nigrum 
 
L., 1753  

Ribes nigrum est frutex hortensis baccas edules ferens. Ad familiam Grossulariacearum pertinet. Binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum est. Duos varietates habet: Ribes nigrum var. europaeum et Ribes nigrum var. sibiricum.

AreaRecensere

Ribes nigrum spontaneum per silvas Europae, Sibiriae (usque ad Bailcalem lacum), Kazachstaniae, Mongoliae septentrionalis gignitur; ad margines silvarum, in ripis rivorum et fluviorum fruticeta formans crescit. In hortis passim colitur.

DescriptioRecensere

Frutex metrum vel duo metra altitudinis est. Caules recentes ribis nigri pallidi sunt, maturi fusci. Folia triloba vel quinqueloba sunt, cum marginibus crenulatis et paginis superioribus atrioribus et opacis, inferioribus secundum nervos pubescentibus. Flores inconspicui, subviolascentes vel roseoli, in racemos nutantes collecti sunt. Maio mense vel Iunio ribes floret, Iulio fructus etiam maturi sunt. Fructus baccae sunt lividae et paene nigrae, ad 10 mm diametrum habentes, succosae et ribe rubro multo dulciores, sed rariores.

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database