Rex totius Britanniae (Anglosaxonice Brytenwalda seu Bretwalda) est titulus regibus nonnullis aevi Anglosaxonici aut ab aliis datus, aut ab ipsis vindicatus. Enumerationem eorum regum Anglosaxonum qui "imperium" gesserint Beda primus in Historia ecclesiastica gentis Anglorum praebuit, videlicet:

  • "primus ... Aelli rex Australium Saxonum;
  • secundus Caelin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin vocabatur;
  • tertius ... Aedilberct rex Cantuariorum;
  • quartus Reduald rex Orientalium Anglorum ...;
  • quintus Aeduini rex Nordanhymbrorum gentis ...;
  • sextus Osuald et ipse rex Nordanhymbrorum Christianissimus ...;
  • septimus Osuiu frater eius."[1]
Denarius regis Athelstani Cestriae anno circiter 930 incusus. Obv. Crux ÆÐELSTANVS.REX.TO.BRIT+ ("Aethelstanus rex totius Britanniae")
Annus 827 chronicorum Anglosaxonum (BL MS. Cotton Tiberius B.i f. 128)

Enumeratio regum octo qui Bretwalda vel Brytenwalda fuerint in chronicis Anglosaxonum sub anno 827 datur, quo anno (sed re vera 829) Egbertus Occidentalium Saxonum rex, regno Northanhymbrorum submisso, hunc titulum meruisse dicitur sicut antecessores septem. Quae enumeratio sic legitur: Ælle, Ceawlin, Æþelbriht, Redwald, Ædwine, Oswald, Oswiu, Ecgbriht.

Denuo anno circiter 927 rex Athelstanus, solus omnium, "rex totius Britanniae" in nummis suis se proclamavit.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • S. Fanning, "Bede, Imperium and the Bretwaldas" in Speculum vol. 66 (1991) pp. 1-26
  • Eric John, "Orbis Britanniae and the Anglo-Saxon kings" in E. John, Orbis Britanniae and other studies (Leicestriae, 1996)
  • Simon Keynes, "Bretwalda or Brytenwalda" in M. Lapidge et al., edd., The Wiley Blackwell Encyclopaedia of Anglo-Saxon England (Cicestriae: Wiley, 2014) pp. 76-77
  • Simon Keynes, "Rædwald the Bretwalda" in C. B. Kendall, P. S. Wells, edd., Voyage to the Other World: the Legacy of Sutton Hoo (Minneapoli, 1992) pp. 103–123
  • P. Wormald, "Bede, the Bretwaldas and the Origin of the Gens Anglorum" in P. Wormald et al., edd., Ideal and Reality in Frankish and Anglo-Saxon Society (Oxoniae, 1983) pp. 99–129
  • Barbara Yorke, "The Bretwaldas and the origins of overlordship in Anglo-Saxon England" in Stephen Baxter et al., edd., Early medieval studies in memory of Patrick Wormald (Aldershot: Ashgate, 2009) pp. 81–96