Res Publica Aegaea[1] proclamata est anno 1912 in insulis Dodecanesi. Legati populi Graeci harum insularum, nuper e dominatione Imperii Ottomanici liberati a militibus classis Italicae, ad monasterium Sancti Ioannis Theologi insulae Patmi congregaverunt et die 4/17 Iunii 1912 rem publicam autonomam inceperunt.[2] Diebus insequentibus vexilla Rei Publicae, cruce albo in campo caeruleo praefingentia, super domos urbis Rhodi alibique videbantur.[3]

Bello Italo-Turcico concluso, mense Octobri eiusdem anni in foedere Lausannae insulas Dodecanesi ad Imperium Ottomanicum reddere placuit populumque de proclamatione autonomiae veniam habere.[4] Itali autem insulas retinuerunt annoque 1915 in forma territorii Italici reduxerunt.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Anglice "State of the Aegean", "Autonomous State of the Aegean", "State of the Aegean Sea".
  2. David Jayne Hill, "The Janina-Corfu Affair" in The American Journal of International Law Vol. 18, No. 1 (Jan., 1924), pp. 98-104; [1]; Greece apud www.worldstatesmen.org.
  3. The Times (Londinii, 20 Iunii 1912) p. 5.
  4. William Miller, The Ottoman Empire and Its Successors, 1801-1927 (3a ed., 1927) p. 497.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.