Repugnatio Francica (Francogallice: Résistance intérieure française) nomen collectivum est pro motionibus repugnatoriis in Francia, Belgio et Luxemburgo contra insessores Germanicos Nazismi et Italicos Secundo bello mundano saeviente necnon contra eorum delatores et adiutores inter compatriotas et contra instituta Francica Germanis auxiliantia. Neque parcebatur Germanorum amasiunculis.

Francia annis 1940 occupata
Hamaxostichus apud Saint-Rambert-en-Bugey mense Iulio 1944 ex industria ex orbitis eiectus
Crux Lotharingiae, symbolum militum Francicorum, in Coemeterio Brookwood prope Londinium

Historia recensere

Organizatio repugnatoria autem haud unanimiter fiebat, quoniam varii varios fines habebant (e.g. quoad ideologiam). Tamen vere anni 1943 Ioannes Moulin Caroli de Gaulle legatus greges maioris momenti plurimos coadunare et ducatum unum creare potuit. Cruci gammatae nazisticae opposita est Crux Lotharingiae, quo signo in occupatores pugnatum est.

Organizatio in Francogallia recensere

Comité Français de la Libération Nationale recensere

Lugduno Moulin omnes seditiosos sub auspicio Comité Français de la Libération Nationale (CFLN) unire voluit, quod usque mensem Maium 1943 patratum est. Usque mensem Novembrem 1942 septentrio solummodo occupata erat; inde et meridies "libertatem" perdidit.

Meridianae coibant turbae hae

cum septentrionalibus turbis his:

  • Organisation civile et militaire (OCM)
  • Libération Nord
  • Ceux de la Résistance
  • Ceux de la Libération

Sectio politica atque militaris recensere

Repugnatio Francia parlamentum clandestinum habuit sub nomine Conseil national de la Résistance (CNR). Iacobo Bingen indefesso etiam sectio militaris anno 1944 ineunte venit sub nomine Forces françaises de l’intérieur (FFI). Exercitus consistebat a Kalendis Februariis 1944 in:

  • Armée secrète Gaullistarum
  • Francs-tireurs et partisans communistarum
  • Organisation de résistance de l’armée (Giraud)
  • aliis manipulis segregatis

Greges alii recensere

In Francia tamen porro independentes repugnatores diu sive ad tempus breviter exstabant, e.g.: Résistance de Fer (ferriviariorum), France-Liberté, la Dernière Colonne, Musée de l’Homme, Confrèrerie Notre Dame, Organisation de résistance de l’armée, Armée des Volontaires (AV), Réseau Mithridate, Réseau Cohors, Réseau Alliance (pro communicatione), Dutch-Paris (pro profugis).

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Repugnationem Francicam spectant.