Renovatio Charismatica Catholica
Renovatio Charismatica Catholica est motus religiosus in variis consociationibus ac coetibus, plurimis in terris, concretus, originem ducens a Pentecostalismo saeculi XX, qui ad protestantes vero plerumque pertinet.
Renovatio Charismatica Catholica orta esse dicitur anno MCMLXVII apud Pittsburgum, in Pennsilvania, una ex Civitatibus Americae Foederatis. Catholici renovationis charismaticae fautores revocare cupiunt Ecclesiam ad ampliorem usum charismatum, donorum scilicet extraordinariorum et simpliciorum a Spiritu Sancto fidelibus impertitorum ad communem populi Dei utilitatem. Talem latiorem charismatum usum in primitivis communitatibus Christianis viguisse constat.
Pentecosten, de qua narratur in Actibus Apostolorum, libenter Renovationis Charismaticae Catholicae sodales ac fautores recolunt, effectusque eius ut in Ecclesia renoventur exoptant.