Remigius Autissiodorensis (vel Antissiodorensis etc.), anno 841 natus et anno 908 mortuus, fuit theologus et grammaticus doctus Benedictinus.

Wikidata Remigius Autissiodorensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 841; Burgundia
Obitus: 908; Lutetia
Patria: Francia
Titulus editionis commentariorum Remigii in Psalmos, Coloniae, 1536

Burgundiae natus, Heirici Autissiodorensis et fortasse Lupi Servati discipulus, in abbatia sancti Germani Autissiodorensi ab anno 861 ad 883 aetatem degebat; scholae huius monasterii praefectus ab anno 876 erat. Anno 883 Remos ad litteras provehendas missus estm ubi Hucbaldo Elnonensi familiaris fuit. Circa annum 900 Lutetiae dialecticam et musicam docebat; Odo Cluniacensis ibi discipulus eius fuit.

Commentaria ad librum Genesim et ad Psalmos composuit necnon ad artem grammatucam Donati et Prisciani et Iuvenalem et ad disticha Catonis; maximum Remigii opus est ad Martianum Capellam commentaria.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani •