Regula quinque secundorum

Regula quinque secundorum est mythus urbanus Americanus, qui dicit cibum in terram delapsum, si intra quinque secunda e solo eripitur, utpote nondum maculatum utique edi posse.

Regula 5 secundorum in WikiWorld grylle.

MythBusters, programma televisificum, nonnullis investigationibus recensis, nullum discrimen ad numerum bacteriorum accumulatorum pertinens invenit, sive cibus delapsus duo sive sex secunda in solo iacuit. Topographia autem, locus, et umor superficiei discrimina magni momenti efficere possunt.[1]

CitationesRecensere

BibliographiaRecensere

  • Dawson, P.; Han, I.; Cox, M.; Black, C.; Simmons, L. (2007) Residence time and food contact time effects on transfer of Salmonella Typhimurium from tile, wood and carpet: testing the five-second rule. Journal of Applied Microbiology 102 (#4) 945-953.
  • McGee, Harold (2007) The Five-Second Rule Explored, or How Dirty Is That Bologna? The New York Times 9 Maii. Textus interretialis

Nexus externusRecensere